Обложка канала

Sturman George

1044 @SturmanG

Англия и мир, история и современность.

Sturman George

4 года назад
Открыть в
Из поэтического наследия "ихого черного Силуянова" - канцлера Кваси Квартенга: Ода олимпийским играм в Лондоне Ludi Olympici ludos Londinio laetus Olympicos felici lyricis uersibus his canam ut Flaccus cecinit suaue melos bene argutis fidicen saepe facetiis. nam sunt qui celebrant nunc alias choro 5 urbes quae iaceant orbis in areis seu gazis nitidae seu minus uberes, sed te, Londinium, laudibus integrum dico perpetuis progenies tua, praeclaro facilis carmine filius; 10 tu dilecta mihi semper eras diu, quae sic mater eras tu quoque nobilis. olim cum fuerant inter Achaicos ludi, grata quies perdomuit uiros saeuos, indocilis temporibus sacris. 15 cessent bella, precor! pax maneat pia dum gentes uariis uincere proeliis certant et uiridem carpere gloriam! est qui primus erit cursibus arduis, est qui tot pugilum cernitur optimus; 20 princeps nunc alius remigii sciens aufert arte manus aurea praemia; primus nunc citius nauta secet mare aut iam uictor erit qui salit altius, aut multis alius robore fortior 25 inuentus. sed eris maximus omnium uictorum, decus o dulce Britannicum, tu ludique boni, Londinium, tui.